1369. Oktober 19. Breslau
In nomine Christi Amen. Cum pridem coram nobis Jacobo Engilgeri Canonico et Officiali Wrat. inter Religiosum virum fratrem Johannem prepositum Domus dei Ordinis Premonstratensis Actorem ex una, et Tyczkonem dictum Wassirwurer Reum parte ex altera super infrascripto libello fuisset exorta materia questionis Cuius libelli tenor per omnia sequitur in hec verba: Coram vobis Honorabili viro domino Jacobo Engilgeri Canonico et Officiali Wrat. proponit procurator et nomine pro curatorio Religiosi viri fratris Johannis prepositi Domus dei Ordinis Premonstratensis Contra Tyczkonem dictum Wassirwrer Civem Opoliensem Quod licet ipse frater Johannes et sui predecessores nomine dicti Monasterii Domus dei fuissent in possessione pacifica percipiendi a multis temporibus ab ipso Tyczkone et a suis predecessoribus nomine Maccelli sui quod habet in Opol Sex lapides Sepi, quamvisque idem Tyczko dicto preposito pluribus et pluribus annis persolverit, Tamen de duobus annis nunc transactis solvere contradixit et hodie minus iuste contradicit et opponit eundem prepositum et eius Monasterium sic temere spoliando in non modicum preiudicium Monasterii antedicti. Cum autem iuxta Juris disposicionem sic spoliatus ante omnia restituendus et debere restitui (sic) Quare petit dictus procurator nomine quo supra per vos et vestram Sentenciam diffinitivam pronunciari et declarari dictum fratrem Johannem prepositum et eius Monasterium in possessione percipiendi singulis annis Sex lapides de Maccello dicti Tyczconis pacifica et quieta fuisse dictumque Tyczconem Censum Sex lapidum sepi de duobus annis solvere neglexisse et eciam contradixisse ac ipsum prepositum et eius Monasterium spoliasse sua pacifica possessione Et ob hoc dictum prepositum et eius Monasterium ad pristinam possessionem percipiendi Censum Sex lapidum sepi per vos restitui et restituendum fore, Et nichilominus dictum Tyczconem ad dacionem prestacionem et solucionem Census neglecti seu lapidum sepi de Annis duobus dicto preposito nomine sui Monasterii faciendam condempnari et compelli, condempnandum compellendumque fore decerni Juris beneficiis sibi salvis ac aliud fieri in et de premissis quod est iuris et racionis. Insuper petit litis expensas et de faciendis protestans.
Ad quem quidem libellum pro parte dicti Tyczconis quedam litis contestacio in scriptis oblata fuit et producta in hec verba: Coram vobis Honorabili viro domino Jacobo Engilgeri Canonico et officiali Wrat. Ad libellum nuper pro parte Religiosi viri fratris Johannis prepositi Domus dei Ord. Prem. contra Tyczconem dictum Wassirwrer Opidanum in Opol oblatum procurator et nomine procuratorio eiusdem Tyczconis Wassirwrer animo litem contestandi Respondet et negat narrata prout narrantur in ipso libello esse vera. Negat enim dictum fratrem Johannem prepositum et eius predecessores fuisse in possessione pacifica percipiendi racionabili vel iuridica sive iusta de maccello dicti Tyczconis sex sepi lapides annuatim Et posito sed non concesso quod si de narratis in dicto libello aliquid posset probari vel forsitan probaretur Tunc proponit excipiendo et dicit quod istud maccellum quod nunc Tyczco predictus tenet et possidet, frater Proziua dictus tunc prepositus Domus dei necessitate sibi et dicte Domus dei Monasterio ingruente Constitutus coram Advocato et Scabinis Opoliensibus suo ac Abbatisse et Conventus dicti Monasterii (nomine) ipsius Abbatisse et sui Conventus accedente consensu pariter et assensu pro decem marcis grossorum Pragensium pecunie usualis rite et racionabiliter vendidit bone memorie Johanni dicto Wassirwurer olim patri dicti Tyczconis tunc Opoliensi et suis Successoribus possidendum cum omnibus suis Juribus et pertinenciis ac tenendum, tali tamen condicione apposita et adiecta, quod idem frater Proziua aut eius Successores nomine dicti Monasterii Domus dei reemere possent dictum Maccellum pro paratis decem marcis contradiccione cuiuslibet non obstante. Negat eciam dictum Tyczconern Wassirwrer prefatum fratrem Johannem aut eius precessores aut dictum Monasterium per plures et plures annos se sepi lapidibus spoliasse Et si quod absit de premissis aliquid probaretur, tunc excipit et excipiendo proponit et dicit quod litteram vendicionis dicti Maccelli ipse Tyczco tempore cremacionis seu exustionis quando dictum Opidum Opol crematum et exustum ante decem et octo annos, tunc fuit dicta empcionis littera perdita et non poterat pluribus et pluribus post hoc annis haberi, que modo per dei graciam est inventa Et sic ipse frater Johannes et eius predecessores per vim et potenciam bene quindecim annis ab ipso Tyczcone Sex sepi lapides anno quolibet extorserunt non per possessionem iuridicam vel iustam, sed per vim et metum. Ad quas eciam et singulas se Excepciones dictus procurator quo supra nomine offert legitime probaturum, ad probandum easdem Excepciones se petit admitti. Quare dicit dictus procurator petitam fieri non debere.
Contra quam litis contestacionem pro parte dicti domini Johannis prepositi fuit exceptum, et iterum pro parte alia in scriptis Replicatum. Tandem dictam Excepcionem Interloquendo admisimus ad probandum. Post quod pro parte dicti Tyczconis quadam littera producta Contra quam pro parte domini Johannis prefati fuit in scriptis Exceptum Et similiter pro parte alia Replicatum necnon pro parte alia Duplicatum, Demum Iterum Interloquendo pronuncciavimus super possessorio in principali fore procedendum in causa. Procuratore vero dicti Tyczconis offerente se spoliacionem probaturum, Postremo nonnullis Posicionibus et Articulis datis partibus ab utrisque Et factis Responsionibus in scriptis ad easdem, Consequenter super negatis Articulis nonnulli testes ad probandum fuere producti hinc et inde. Quibus testibus rite receptis examinatis et ipsorum Dictis sive Attestacionibus solempniter publicatis Postremo contra Dicta et Attestaciones predictorum testium pro parte dicti Tyczconis productorum fuit in scriptis Exceptum. Tandem procuratoribus parcium in causa concludi petentibus Nos cum eisdem conclusimus in causa et habuimus pro concluso. Diem quoque hodiernam nobis ad Sentenciam diffinitivam proferendam duximus pro termino statuendam. Visis igitur Actis in presenti causa actitatis necnon Munimentis et productis in causa hinc et inde diligenter Ipsisque rite recensitis ac equa iusticie lance discussis Deliberacione nobiscum super premissis prehabita diligenti per ea que vidimus et cognovimus et nunc cognoscimus et videmus, procuratoribus dictarum parcium in nostra constitutis presencia et diffinitivam ferri petentibus hinc et inde, Christi nomine invocato pro tribunali sedentes et habentes pre oculis solum Deum, pronuncciamus decernimus ac et quieta tollendi et percipiendi singulis annis Censum Sex lapidum Sepi de Maccello Tyczconis dicti Wassirwrer Opidani in Opol dictumque Tyczconem Censum sex lapidum sepi ipsi preposito et Monasterio per duos annos solvere neglexisse Et ipsum . . prepositum et Monasterium spoliasse sua possessione pacifica et quieta Et ob hoc dictum prepositum et eius Monasterium ad possessionem pristinam dictorum Sex lapidum restituendos fore, ac ipsos restituimus dictumque Tyczconem ad dacionem et solucionem neglecti Census duorum Annorum preposito et Monasterio prefatis faciendam condempnandum fore et ipsum eciam presentibus condempnamus diffinitive et sentencialiter in hiis scriptis Condempnacionem expensarum ex causa probabili obmittentes. Lecta lata et in scriptis pronuncciata est hec nostra diffinitiva sentencia per Nos Jacobum Engilgeri Canonicum et Officialem prefatum in Consistorio Wrat. hora terciarum vel quasi nobis pro tribunali sedentibus die xix mensis Octobris Sub Anno Domini Millesimo CCCmo Sexagesimo Nono Presentibus Discretis viris Dominis Magistro Johanne Goswini de Brega, Magistro Johanne Modlici Advocatis, Petro de Frankinsteyn, Petro de Boleslauia procuratoribus, Johanne de Schusselerdorf, Pancracio de Husberg Clericis et Notariis publicis dicti Wrat. Consistorii et Johanne de Cunczindorf Notario testibus ad premissa. In cuius rei fidem et testimonium omnium premissorum Sigillum nostrum presentibus est appensum.
Mit anhangendem Siegel des Officials, elliptisch, roth in weisser Schale, mit der Umschrift: S. IACOBI. ENGILGERI. PLBNI. SWIDNICZ,ET.OFFICIAL. WR.
Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.
Zamknij dokument
|